Bogoslovska smotra, Vol. 11 No. 1, 1923.
Izvorni znanstveni članak
Liturgia palaeoslava in nostris regionibus a saec. XIII. usque ad saec. XV.
Svetozar Ritig
Sažetak
Rationes temporum hierarchicae et ecclesiasticae in Hadria saeculis XIII.—XV. Hierarchia et disciplina occidentalis, liturgia latina et slava. Ordo s. Benedicti utitur lingua palaeoslava. Rescriptum Innocentii IV. a. 1252. monachis S. Benedicti in Castro Musculi qui lingua palaeoslava utebantur. Optima huius ordinis merita de liturgia palaeoslava. Regiones catholicae scriptura quoque cyrilliana in vita civili utuntur. Curycta, Senia, Liburnia et Dalmatia septentrionalis sunt linguae palaeoslavae regiones autochtonae. In Istria a. 1275. determinatio finium scriptura glagolitica, lingua vero croatica describuntur. Topographia illarum regionum in quibus liturgia palaeoslava autochtona erat. Lingua palaeoslava e Septemtrione Ragusam allata. Scholae slavae in Ragusa. Regiones archidioeceseos dioclioantibarensis. Fines Serborum primitus sub magno influxu Ecclesiae occidentalis. Post Stephanum Nemanjam Orientem amplectuntur. Principes Bosniae sunt catholici. Ecclesia catholica in Bosnia organisatione caret. Gregorio IX. Pontifice sedem episcopalem in Bosnia Latini occupant. Relationes dioeceseos Bosniensis cum hierachia ecclesiastica in Hungaria. Dioecesis Bosniensis ab anno 1264. sub archidioecesi colocensi. Patres Franciscani veniunt in fines nostros. Idem ordo e regulis suis propagator liturgiae latinae Rescriptum Gregorii XI ab a. 1373. Vita ecclesiastica et liturgica in Bosnia ante irruptionem Turcarum. Missale ducis Hrvoii et scriptura palaeoslava in Bosnia initio saeculi XV.
Ključne riječi
Hrčak ID:
43801
URI
Datum izdavanja:
4.6.1923.
Posjeta: 2.203 *