Bogoslovska smotra, Vol. 11 No. 1, 1923.
Crtice
Titulus primatialis archidioeceseos spalatensis et antibarensis
Svetozar Ritig
Sažetak
Sedes primatiales in finibus Jusoslaviae hodiernae. Secundum Farlatium sedes primatialis Spalatensis originem ducit inde a temporibus Joannis Ravennatis, quod ad mentem hypoteseos Duchesne et Bulić nullo modo admittendum. Opinio M. Perojević archiepiscopos spalatenses inde a temporibus conciliorum spalatensium (925—928.) metropolitas evasisse in documentis bene fundata est. Attamen non nisi ab XI. et XII. demum saeculo dara indicia sedis primatialis Spalatensis incipiunt. Alexander III. Archiepiscopo Spalatensi Sedis Apostolicae legati titulum impertitur. Ab eo tempore etiam ipsi archiepiscopi Spalatenses hoc titulo utuntur. Episcopi quoque suffraganei eodem modo eos appellant. In aevo novo archiepiscopus Ponzoni jura sua adversus Patriarcham Venetianum (gradensem) defendit. Archiepiscopus apud Rotam Romanam litem obtinuit. Titulus primatialis archiepiscoporum Spalatensium honorem tantum significat. Post abolitam sedem archiepiscopalem a. 1828 extinguitur. Dioecesis Antibarensis ad nostra usque tempora titulum primatis Serbiae retinuit. Opinio Marković titulum bulla ab anno 1067 niti falsa est. Qua bulla primatialium praerogativarum nulla collata est. Archiepiscopus Antibarensis a. 1178 sedi Spalatensi primatum agnoscit. Saeculo tandem XVI. archiepiscopi Antibarenses hoc titulo certe utuntur. Quo etiam a summis pontificibus nuncupantur. Legitime eum adhiberi ex concilio vaticano non ambigue apparet. Decretum Leonis XIII. ab anno 1002. norma est juxta quam indoles et natura primatus antibarensis dijudicanda sit. Est videlicet tantum honoris gratia. Cur de origine primatus Antibarensis et Spalatensis non melius doceamur.
Ključne riječi
Hrčak ID:
43807
URI
Datum izdavanja:
4.6.1923.
Posjeta: 1.286 *