Skoči na glavni sadržaj

Izvorni znanstveni članak

Fuitne discrimen inter episcopos et presbyteros iam primo saeculo?

Ivan Petar Bock


Puni tekst: hrvatski pdf 10.321 Kb

str. 152-182

preuzimanja: 441

citiraj


Sažetak

Dogma de hierarchia, »divina institutione ordinata« quoad episcopos generatim spectatos quidam, secus catholice sentientes, vix ac ne vix quidem cum certis testimoniis de evolutione historica episcopatus conciliari posse autumant. Claris Ignatii Antiocheni textibus de monarehico episcopatu et tripartita hierarchia hi »Nicodemi« opponunt non minus clarum, ut putant, atque »invictum« testimonium Hieronymi, asserentis eosdem fuisse initio »presbyteros quos episcopos« (Comm. in Tit.) nec nisi partium studiis in religione sub daemonis instigatione factum esse, ut unus ex presbyteris super collegas eveheretur. Historicas de hac re inquisitiones a dogmate, quod ipsi admittunt, minime pendere putant, licet ipsam evolutionem fateantur catholicorum sententiis favere.
Soluturi hane difficultatem 1. imprimis discernamus quaestionem terminologiae nondum satis stabilitae ante tempora s. Ignatii Ant. Bruders egregie de evolutione significationis nominis »episcopi« disserit, quocum concordant Hergenröther-Kirsch et Funk-Bihlmeyer ac Battifol- Seppelt. 2. Locuturi de ipsius rei vel officii pastoralis evolutione, attendamus vivos apostolos plerumque sibi retinuisse supremum gubernium fundatarum a se ecclesiarum, quamvis absentes presbyterorum collegio magnas partes deferrent; brevi tamen ante mortem suam plurimis ecclesiis vel immediate vel mediate (per Timotheum et Titum...) ptraeposuisse singulos episcopos monarchicos, quod etiam »septem angeli«, singulis Asiae ecclesiis praefecti confirmant. Ex ipso Clemente Romano ostenditur occasionem et aliqualem finem monarchici episcopatus praeficiendi singulis ecclesiis fuisse periculum scissionum et discordiarum, quod tamen minime pugnat contra ius divinura episcopatus generatim spectati. 3. Contrarium quod dicunt Hieronymi argumentum nimis premit nomina parum disttinguens tempora; in demonstranda vera praecelentia presbyterorum contra arrogantes quosdam diaconos exaggerat illorum dignitatem, concesso tamen essentiali discrimine quoad potestatem episcoporum ordinandi, nonnisi a Christo datam; confundit externam occasionem magis extollendi monarchicum episcopatum cum ratione ultima et praecipua, sci. voluntate Christi Domini, nec satis sibi constat, nisi cum ceteris Hieronymi textibus comparatum et ab omnibus exaggerationibus purgatum, veram sancti Doctoris mentem, spectata eius indole polemica, satis clare pandit minime discropantem a doctrina catholica: unde nec umquam reprehensus, ne dicam damnatus est Hieronymus propter hanc doctrinam suam. Hic modus iuste conciliandi mentem et verba Hieronymi cum doctrina totius antiquitatis catholicae confirmatur tum simili inadaequato et polemico effato papae Gregorii VII. quoad »principium regiae potestatis«, tum accurata analysi singulorum Hieronymi textuum, quibus episcoporum potestatem cum Moysis et Aaronis potestate comparat, »episcopos locum apostolorum tenere« dicit et in antiquissimis ecclesii inde ab apostolorum tempore monarchicos episcopos commemorat.
4. Quare invictum manet praeclarum Ignatii Antiocheni testimonium multiplex de monarchica hierarchia tripartita singularum ecclesiarum, quam sanctus Martyr initio secundi saeculi non ut novam nec ab hominibus, sed a Christo institutam exhibet. 5. Brevi conspectu secundum Hergenröther-Kirsch praecipuae rationes historicae exhibentur, quibus hypothesis rationalistarum de primitiva »presbyteriali ac democratica« constitutione ecclesiarum penitus convellitur et ad absurdum deducitur. 6. Seriam esse difficultatem Nicodemorum nostrorum dogma admittentium libenter fatemur, sed bonae ipsorum voluntati via ad amicam dogmatis et historiae conciliationem facile sternitur inspectis omnibus et singulis textibus huc pertinentibus eorumque adiunctis. Sic ex una parte recte atque ad amussim perpensis rationibus scientiae historicae, ex altera autem parte retento genuino conceptu fidei catholicae eoque ab omnibus modernismi detorsionibus vindicato veritas dogmatica veritati scientificae minime adversari perspicitur. Imno scientia multipliciter adiuvatur et promovetur, dum respicit inconcussam veritatem dogmatum. Ad quas autem absurditates necessario deveniant rationalisticae et evolutionisticae investigationes de primitiva constitutione Ecclesiae eiusque hierarchia monarchica, classico, ut ita dicam, exemplo ostendit Harnack, qui non est veritus scribere insipienter: »Ecclesia circa annos 30., 60., 90., 130., 160. et 190., non obstante ipsius continuitate semper fuit essentialiter alia«. Reiectis his absurdis et toti historiae ignotis revolutionibus continuis, ultro secundum parabolam Christi Domini de grano sinapis admittimus historicam evolutionem et profectum Ecclesiae catholicae eiusque constitutionis hierarchicae et monarchicae, »in suo dumtaxat genere, in eodem scilicet dogmate, eodem sensu eademque sententia« (Vincent, Lirinensis, Commonitorium, c. 23.).

Ključne riječi

Hrčak ID:

43912

URI

https://hrcak.srce.hr/43912

Datum izdavanja:

20.9.1923.

Podaci na drugim jezicima: hrvatski

Posjeta: 1.397 *