Skoči na glavni sadržaj

Izvorni znanstveni članak

De valore argumenti deontologici pro exsistentia Dei

Stjepan Bakšić


Puni tekst: hrvatski pdf 7.444 Kb

str. 430-451

preuzimanja: 377

citiraj


Sažetak

Post Kantium, argumentis speculativis de existentia Dei probandi vira inesse negantem, apud catholicos quoque argumenta, quae vocantur moralia, praecipue in pretio sunt. Duae sunt species argumentorum moralium: eudaemonologicum (ex appetitu beatitudinis) et morale sensu strictiore. Argumentum morale sensu strictiore seu deontologicum duplex esse potest: directum atque indirectum vel reflexum. Explicata natura argumenti directi et indirecti ponitur quaestio utrum existentia Dei ex obligatione in forma argumenti directi demonstrari queat. In responso adducitur duplici modo legem moralem intellegi posse. Lex moralis sensu inadaequato regulae sunt actionis humanae liberae, ad quas cognoscendas pervenimus entium naturas eorumque inter se relationes considerando, ita tamen, ut de. Deo non cogitemus. Regulae vero legis moralis sensu adaequato ex relatione etiam ad Deum, depromuntur. Ex lege morali sensu inadaequato Dei existentiam deducere non possumus, quoniam regulae morales liberae actionis ex natura relationibusque entium depromptae omnino ex eadem satis explicantur neque inductionem termini tertii deposcunt. Item ex lege morali sensu adaequato existentia Dei demonstrari nequit; cognitio enim istius legis et obligationis moralis apsolutae, guae deberet esse terminus medius ad Deum cognoscendum, Deum cognitum supponit, cum idea obligationis moralis apsolutae in re atque in intellectu ab idea apsoluti legislatoris — Dei — inseperabilis sit. Ad illustrandam hanc quaestionem opiniones auctorum afferuntur atque argumenta eorum, qui vim demonstrationis deontologicae in forma directa defendunt, crisi subiciuntur.

Ključne riječi

Hrčak ID:

43941

URI

https://hrcak.srce.hr/43941

Datum izdavanja:

1.4.1924.

Podaci na drugim jezicima: hrvatski

Posjeta: 1.003 *