Skoči na glavni sadržaj

Izvorni znanstveni članak

Quibus rationis suadeatur identitas apologetae Aristidis et auctoris Epistolae ad Diognetum

Ivan Petar Bock


Puni tekst: hrvatski pdf 5.892 Kb

str. 1-16

preuzimanja: 431

citiraj


Sažetak

1. Supposita integritate Epistolae ad Diognetum, jam prius satis probata et adhuc confirmanda, inquirendum est primo loco in tempus, quo scripta fuerit epistola, deinde in ejus auctorem, quis scripserit, et tandem in illum »amplissimum Diognetum«, quis lateat sub hoc nomine.
2.—4. Baro Di Pauli vult ex parallelis locis Diogn. 11—12 et
Philosoph. 10, 33—34 ostendere epilogum Diogn. 11—12 nil aliud esse quam verum epilogum operis Hippolyti, quod secus esset truncatum. Sed neglecio epilogo utriusque operis, ab historia tradito, neglexit etiam attendere evidenti recapitulationi et conclusioni, quam exbibet ultimum (34.) caput Philos. pro illo libro et toto opere; praeterea neglexit majores locos parallelos inter Diogn. 8—10 et Philos. 10. 33—34 ac simul divergentias inter totam doctrinam orthodoxam Diogn. c. 1—12 de Verbo et inter subordinationismum Philos. 10, 33—34; quibus omnibus non solum confirmatur traditio de genuinitatc cpilogi Diogn. 11—12, sed etii-m sat clare innuitur, jam S. Hippolvtum circa annum 230. aute oculos habuisse totam Epistolam ad
Diogn. (c. 1—12.), quod ipse Kihn jam innuerat anno 1902.
5.—7. Ulterius plerique auctores, nixi adjunctis temporis et internis
rationibus, cum Bardenhewer docent Epistolam ad Diogn. jam secundo saeculo verisimilius scriptam esse; immo, et »novitas hujus instituti« et genuina appeillalio »apostolorum discipulus« (11, 1) et tonus similis Ignatiano et Johannaeo tono monent nos non ultra priora decennia secundi saeculi progredi. Scriptorem epistolae esse aequalem apologetarum Quadrati et Aristidis ipse Kihn ex indole simplici, affectuosa, aspernante apparatum scientificum posteriorum apologetarum et ex miti tono, antevertente S. Justini indignationem de inauditis calumniis contra christianos postea demum prolatas, ostendit.
8.—10. Immo Dre Berdenhewer concedente nonnisi varias assonantias (Anklänge) inter Epistolam ad Diogn. et Apologiam Aristidis, Dr. Kihn et cum ipso Doulcet et Krestnikov ex concordia judiciorum Diogn. et Apologiae de paganis et de Judaeis nullo respectu habito ad typicam indolem Veteris Testamenti, et ex eodem modo utriusque scripti alludendi solum ad S. Scripturam verisimilem reddunt opinionem unum eumdemque Aristidem esse auctorem Apologiae et Epistolae. Confirmantur haec ex simili modo Ioquendi de nova doctrina, de Deo ejusque Filio, nulla commemoratione interim facta de Spiritu Sancto..., ulterius ex eodem modo, quo utrimque cruciatus et mors Christi nullo modo gentilibus, sed nonnisi Judaeis ascribuntur, tandem ex magnifica descriptione vitae et morum christianorum in utroque opere. Habetur tamen progressus inter doctrinam magis theoreticam Apologiae et inter apostolicum et affectuosum modum loquendi Epistolae.
11.—12. Afferuntur denique verisimiles rationes pro identitate Hadriani et illius »amplissimi Diogneti«, ad quem directa est epistola. Hadrianus secundum historicos scriptores revera anno 125.—126. moratus est Athenis mysteriisque Eleusvnis initiatus, accepit Quadrati et Aristidis Apologias et aliquandiu satis magnum studium religionis christianae cognoscendae ostendit favoremque christianis praestitit. Ouare optime ad eum quadrant et tempus scribendi et titulus et argumentum Epistolae.

Ključne riječi

Hrčak ID:

44249

URI

https://hrcak.srce.hr/44249

Datum izdavanja:

12.10.1931.

Podaci na drugim jezicima: hrvatski

Posjeta: 1.082 *