Other
Observatio complexiva vitae Christi et fides in eius divinitatem
Vladimir Merćep
Abstract
E Sacra Scriptura et Traditione clare constat Iesum Christum, Dei Verbum, non tantum hominem sed Deum hominemque esse. In praeexistentia et Incarnatione eius ratio fundamentalis totius christianitatis iacet. Interea, aliqui moderni auctores, licet in Christum sicut filium Dei credant, singulis in explicationibus, dum de Divinitate eius disserunt, suspiciones aliquas praebent. Ab his suspicationibus proficiens auctor huius studii biblioo-theologioi se in oomplexivam observationem integrae viitae Christi dedit ut modo positivo, Sacra Scriptura et permultis auctoribus hodiernis niitens, rationes Christi Dignitatem confrimandas late exponeret.
Hoc in articulo, re vera prima in parte longioris dissertationis, ille exploratione exegetica utitur et gradatim ratione theologieo-philosophica ad eonclusiiones procedit. Primum, originem et initium publicae vitae Christi explorât, deinde actiones eius et speciatim in miraculis conficiendis, in peccatis remittendis atque erga Legem auctoritatem eius demonstrans Divinitatem Christi affirmat. Expositione positiva qua se auctor hac in parte gerit directe et indirecte pluribus nitens omne dubium de autenticitale singulorum logiorum Novi Testamenti Christi Divinitatem confirmantium depellit et rationes suspdciendas modernorum longe lateque oonfutat.
Altera in parte quae sequitur de titulo »Filius Dei« aliquibusque aliis
testimoniis de Christi Divinitate contra auctorem Bas Van Iersel disputât
et ei in Concilio (No 3, 1982) de hoc titulo tractanti resistit atque multas
rationes e Sacra Scriptura de verificatione huius tituli et de Divinitate
Christi confirmanda proponit. (Hoc summarium lingua Latina Director
principalis confecit.)
Keywords
Hrčak ID:
86448
URI
Publication date:
15.6.1984.
Visits: 1.488 *