Skip to the main content

Original scientific paper

Matrimonium et virginitas in 1Cor 7

Bonaventura Duda ; Catholic Faculty of Theology, University of Zagreb, Zagreb, Croatia


Full text: croatian pdf 8.238 Kb

page 20-51

downloads: 1.150

cite


Abstract

Quid Paulus de matrimonio, quid de virginitate in se inque mutuis inter se relationibus docet in 1 Cor 7? Examinatur impridis contextus immediate praecedens (I, 2), ponitur quaestio de croatica versione vocis »coelibatus« (I, 3), determinatur auctoritas textus (I, 4). Tunc enumerantur principia quaedam generalia quae in textu reperiuntur (II): unicuique christiano etiam post con-versionem preseverandum est in statu proprio, solumodo vita christiano modo ducatur (II, I); pro matrimonio quoque vocatio requitirur, immo charisma (II, 2); christianus libertate fruitur, etiam admissa vocatione, utrumque statum eligendi an non (II, 3), ita tamen ut status vitae electae ulterius summa prudentia colatur (II, 4). Exinde omnia elementa de valore christiani matrimonii colliguntur, etiam »sub« textu abscondita (III). Valor peculiaris et praerogativa virginitatis effertur (IV), et quidem sub luce »praesentis necessitatis (IV, 1), ob brevitatem et caducitatem valorum vitae praesentis (IV, 2), ubi — sub luce boni usus huius mundi (IV, 3) — magis adhuc sentitur commendiatio virginitatis (IV, 4). Postremo magis clarescit momentum virginitatis, et quidem non cuiuscumque, sed “virginitatis sacrae” quae tota. Deo devota est, Christi ob amorem libenter et ardenter suscepta atque in vitae obseqium deducta (V).

Keywords

Hrčak ID:

33654

URI

https://hrcak.srce.hr/33654

Publication date:

9.10.1979.

Article data in other languages: croatian

Visits: 1.869 *