Bogoslovska smotra, Vol. 48 No. 3-4, 1978.
Original scientific paper
Sanctitas - vocatio omnium christifidelium
Bonaventura Duda
; Catholic Faculty of Theology, University of Zagreb, Zagreb, Croatia
Abstract
Analysi subicitur V. caput constitutionis dogmaticae Lumen gentium de universali vocatione ad sanctitatem in Ecclesia. Exhibetur breviter significatio huius capitis (n. 1—3). Sanctitas est realitas ecclesialis (n. 4 et 23), distinguitur autem in ontologicam et moralem, ita tamen ut semper adnotanda est prioritas gratiae Dei praevenientis quae tamen expostulat nostram sunergam (n. 5—6 et 19). Efferuntur varii aspectus sanctitatis: trinitarius, christicus, pneumaticus (n. 7 et 15—19), staurologicus seu potius paschalis (n. 27), poenitentialis (n. 20) necnon anthropologicus, in quantum sanctitas non parum affert progressui humani consortii (n. 23). Prouti materia postulat, saepius sublineatur universalis, i. e. omnium christianorum ad sanctitatem vocatio (n. 9. 21—22 et 55) necnon multiformitas quae exinde sequitur (n. 11 et 25 sq). Num. 25 effert unitatem in multiformitate: unitatis elementa examinantur in n. 27—28, multiformitatis autem rationes enucleantur in n. 29—30. E textu Concilii clare apparet quaedam typologia sanctitatis, quae distingui potest in clericalem et laicalem (n. 32—15). Huic laicali sanctitati peculiaris attentio praebetur (n. 40 - 45) atque momentum doctrinae S. Francisci Salesii extollitur (n. 22 et 51). Non obliviscuntur ii qui “proprio quodam modo” ad sanctitatem vocantur per exercitium consiliorum evangelicorum (n. 13 et 51—55). Cum de mediis atque viis ad sanctitatem sermo fit, via excellentissima extollitur quae omnes alias subsumit, nempe amoris atque caritatis (n. 46—48) cuius praecipuae expressiones delineantur: martyrium — coelibatus — praxis consiliarum evangelicorum (n. 50—55). Duae questiones obvie tanguntur, prima de veteri tensione inter vitam activam et contemplativam (n. 31), altera de disctinctione praeceptorum et consiliorum (n. 51). In n. 55 et ultimo sublineatur maxime necessaria ascesis christiana quae, iuxta Apostoli monitum, in eo est ut recte perpendatur quo sensu, quo fine huic mundo utendum sit.
Keywords
Hrčak ID:
34133
URI
Publication date:
20.3.1979.
Visits: 2.135 *