Bogoslovska smotra, Vol. 48 No. 3-4, 1978.
Original scientific paper
Marin Srakić
; Catholic Faculty of Theology in Djakovo, University of Josip Juraj Strossmayer, Djakovo, Croatia
Abstract
Apostolica Constitutione »Sacram Unctionem Infirmorum« P. Paulus VI “Ordo uctionis infirmorum eorumque pastoralis curae” comprobavit quo cum documento investigatonem theologorum saeculi notri coronavit, cuius investigationis fructus Auctor huius articuli erponere vult. Ob conditiones historicas opinio inter fideles divulgata est Unctionem infirmorum sacramentum esse quod opinio inter fideles divulgata est Unctionem infirmorum sacramentum esse quod immediate ante articulum mortis administratur. Huic opinioni et agendi rationi etiam doctrina Concilii Tridentini favebat quod Sacrum Oleum “sacramentum exeuntium” denominavit. Revera, sicut et analysis textuum, Sacrae Scripturae, primae Traditionis et verae doctrinae Ecclesiae quae manifestata est in Concilio Vaticano Secundo, Unctio Sacra sacramentum est infirmorum non autem moribundorum. Sacramentum hoc sua efficacitate fideli graviter aegroto subvenit porrigendo ei salutem corporis et quidem non ad modum effectus magici etcharismatici vel ad modum miraculi, sed ad modum veri effectus sacramentalis ,in quantum utilis est animae. Remissio pecatorum est effectus secundarius et hypotheticus, refectio vero animae et sublevatio proprius et primarius (cfr. Iac 5, 14—15). Propterea Sacra Unctio fideli infirmo sacramentum est spei, spiritualis et corporalis, non autem exeuntium, qua de re pastores animae in praedicatione et catechesi curam habere debeant.
Keywords
Hrčak ID:
34137
URI
Publication date:
20.3.1979.
Visits: 3.039 *