Skip to the main content

Original scientific paper

Karl Hörmann


Full text: croatian pdf 1.400 Kb

page 204-207

downloads: 320

cite


Abstract

Auctori eximio huius articuli, Dr. C. Hormann, sed et redactioni »Arzt und Christ« gratos promendo sensus ad lectores ephemeridis nostrae, quoad ulteriora quae circa encyclicam HV contingunt fata, has offerimus considerationes. In regulanda prole quinam limites observandi? Extantne media reprobatione digna? Consulas »Principium totalitatis», illudque christiano intellegas modo, tamen ad illud attendens christiano amori, qui voluntati Dei semper oboediens invenitur, in campo quoque moralis matrimonialis primum dabis locum. Nota, verbis Concilii inhaerendo, quam vel ipse amor coniugalis ad finem procreativum directus intellegatur (GS nr. 50), unde methodi adbibendae nec obiectivis criteriis nec Ecclesiae doctrinae contrariae possunt assumi (GS nr. 27; 51). Minime praetereundae cum subiectivae tum obiectivae, in quibus versantur matrimonio iuncti, circumstantiae. Attendendum sane ad illas non ut ad criteria moralitatis, sed tamquam ad momenta quae decisivi valoris sunt ut rectum iudicium de agendis, necnon ad matrimonio iunctorum recte efformandam conscientiam apta media assumenda. Nec hominum scientiae deditis praetereas adiumenta, quin illa ut criteria moralitatis aestimare audeas.

Keywords

Hrčak ID:

36886

URI

https://hrcak.srce.hr/36886

Publication date:

30.12.1971.

Article data in other languages: croatian

Visits: 1.081 *