Skip to the main content

Original scientific paper

Jordan Kuničić ; Catholic Faculty of Theology, University of Zagreb, Zagreb, Croatia


Full text: croatian pdf 1.751 Kb

page 217-221

downloads: 758

cite


Abstract

Parvulus hic articulus uni respondet quaesito quod modernorura agitat mentes: estne licitum aliquando in relationibus inter virum et uxorem ad principium iustae sui defensionis appellare? Ponit casum: vir ebrietati deditus de statu uxoris et puerorum nihil curat, sed fere omnia consumit in potu, uxoris curis omnia familiae negotia relinquendo. Nunc autem ab uxore novas suscitare vitas vult, quod uxori semper novas, diuturnas ac onerosas imponit curas cium detrimento salutis physicae ac periculo aequilibrii moralis. Estne licitum appellare and num. 13. encyclicae HUM. VITAE? Vir nec autentici amoris, nec iustitiae, nec responsabilis paternitatis, nec prudentiae observat regulas, sed actuni contra moralitatis criteria uxori vi imponit. Potestne uxor ad media contraceptiva confugere? Auctor responsum dedit pariter in lingua italica in ephemeride PERFICE MUNUS, 1969, num. 1, pag. 2—9. Salvo meliore iudicio videtur affirmative respondendum, multis tamen praecautionibus haud neglectis.

Keywords

Hrčak ID:

39973

URI

https://hrcak.srce.hr/39973

Publication date:

13.1.1970.

Article data in other languages: croatian

Visits: 1.667 *