Skip to the main content

Original scientific paper

Wilhelm Keilbach


Full text: croatian pdf 5.806 Kb

page 11-24

downloads: 1.573

cite


Abstract

Psychologia religionis, psychologia profunditatis et psychologla pasioralis. — Constitutio pastoralis »Gaudium et spes« suggerit, ut status complexus, in quo homo hodie versatur, novae subiciatur analysi et in perfectiorem redigatur synthesin.
Qua ratione hic perscrutantur relationes inter psychologiam religionis, psychologiam profundam et psychologiam pastoralem. — Psychologia religionis qua scientia empirica mere ostendit, quid in homine eveniat, cum actus vitales experiantur qua actus »religiosi«. Eius obiectum materiale est »religiositas«, eius obiectum formule »facticitas« (i. e. religiositas qua factum). Eius modus procedendi: applicatio omnium illarum methodorum, quibus psychologia empirica legitime utitur. Istas methodos accommodandas esse speciali obiecto investigando, patet. — Sic dicta psychologia profunda in variis suis formis proponitur atque crisi subicitur qua psychoanalysis (S. Freud), qua psychologia individualis (A. Adler), qua psychologia analytica seu complexa (C. G. Jung) et qua logotherapia sive analysis existentialis (V. E. Frankl). Distinguendo inter methodum psychotherapeuticam et doctrinam metaphysicam de anima humana perspicimus, quid in doctrinis propositis iure concedi possit quidque refutari debeat. Psychologia profunda sine dubio homini psychice perturbato et aliquatenus deliro adiumento esse potest, ut mente (non vero medicameatis!) curetur. Quae vero ab ipsis ad explicandam originem et structuram religiositatis defendebantur, solido fundamento scientifico carebant. — Psychologia pastoralis, quippe quae esi scientia auxiliaris theologiae pastoralis, est scientia psychologica appticata. Quodnam sit eius obiectum materiale proprium, vix dici potest. Inde non tarn per obiectum et methodum quam per finem sive scopum definienda videtur; per hoc nempe, quod sacerdoti qua pastori animarum omnes illas cognitiones psychologicas impertire conatur, quae ipsum in munere pastorali exercendo adiuvare queunt.
Pluralismus societatis hodiernae non tantum tolerantiam mutuam maxime commendat, sed etiam postulat, ut dialogum cum non credentibus quae-ramus. Verum quidem est, nos sic fidem pravis opinionibus inficere posse. Sed in omnibus periculis confidendum est verbo Apostoli nos omnia posse in Domino, qui nos confortat (Phil. 4,13).

Keywords

Hrčak ID:

41224

URI

https://hrcak.srce.hr/41224

Publication date:

10.10.1967.

Article data in other languages: croatian

Visits: 3.093 *