Skip to the main content

Original scientific paper

Luigi Ciappi


Full text: croatian pdf 5.334 Kb

page 549-562

downloads: 984

cite


Abstract

In titulo »Mater Ecclesiae«, quo Mariam honore prosequimur, personalem utique, at non minus providentialem Pauli VI admiramur interventum. Cur dicimus »personalem« ? Totius potius Ecclesiae consentaneo plausu Summus Pontifex Mariam hoc titulo ornavit. Nubem testium in favorem spiritualis maternitatis B. Virginis erga Ecclesiara silentio praeterire nefas est. Huic tamen honorifico titulo omnes theologhi valorem non tribuunt aequalem. Deyotionalis valor mintme dicendus sufficere, doctrinalis potius urgendus, cum in singulariter solemni consessu conciliari proclamatus, ac coronae instar Constitutioni dogmaticae De Ecclesia superpositus. Actibus conciliaribus vim, significationem necnon valorem ipsum largiri, Summi Ponttficis ius est et officium. Et si de ordinario quoque ageretur magisterio Ecclesiae, imprudenter facerent qui eidem internum denegarent assensum. Fundamenta Mariani tituli solida sunt: maternitas divitia, cui addas cooperationem eiusdem in mysterio humanae saiutis simul ac exemplaritatem in ordine gratiae. Haec omnia nec verbis Pauli VI aliunde excerptis, nec ipsius Constitutionis De Ecclesia textui aliena dicenda sunt. Concilium Mariam omnium hominum ac fidelium Matrem indicat. Per suum fiat Virgo assensum praebuit operi redemptionis. Sub cruce compassa est Filio, Spiritualis maternitatis extendas beneficia ad Ecclesiam ut institutionem, ut Christi Corpus Mysticum. In hac communitate non immerito speciali curae commissos habet Pastores, sed et eorum in labore socios: sacerdotes.

Keywords

Hrčak ID:

41310

URI

https://hrcak.srce.hr/41310

Publication date:

4.4.1967.

Article data in other languages: croatian

Visits: 2.172 *