Bogoslovska smotra, Vol. 40 No. 4, 1970.
Original scientific paper
Jordan Kuničić
; Catholic Faculty of Theology, University of Zagreb, Zagreb, Croatia
Abstract
Momentosa sane hic tangitur quaestio. Secretum professionale, quod commissum audit, revelare auctor notis argumentis fulcit ut illicitum, utpote contra charitatis ac iustitiae virtutes. Secreta tamen quaelibet servamus prout haec in concretis situationibus apparent. Ergo haec eadem secreta servare limites habet. Hos limites servare eadem quas diximus virtutes praecipiunt. Limites autem observamus multos. Sic prioritatem personae innocentis praeculpabili, et boni communis prae illo particulari, in eodem si inveniantur bonorum genere. Ad quaestiones particulares solvendas methodus procedendi a Christo indicata servetur semper (Math 18, 15). Nec eodem modo cum infirmis ac cum in malo obstinatis agendum. Scala valorum ac praeceptorum nec huic quaestioni extranea. Item mentalis restrictio late sumpla utilis dicenda ac amplectenda.
Keywords
Hrčak ID:
41681
URI
Publication date:
14.2.1971.
Visits: 1.499 *