Skip to the main content

Original scientific paper

Antun Sović


Full text: croatian pdf 5.356 Kb

page 165-179

downloads: 647

cite


Abstract

De Encomio medici in Ecclus. 38. 1-15.
Expositis breviter causis, ob quas probabiliter scriptor sacer tuitionem status medicalis suscepit, asserendo medicum etiam a DEO creatum esse, ideoque ei honorem deberi; commemoratis porro genesi et tempore compositionis libri Ecclesiastici, necnon versionibus potissimis, quae ex ipso effluxerut, sc. graeca LXX, ex eaque latina Vulgata (Itala), auctor dissertatiunculae huius, ad 4 codices hebraicos describendos transit, qui sub finem saec. XIX. et init. XX. in Aegypto (EI-Kahira, synagoga Genizah), detecti sunt, quorum codex B solus Encomium medici integrum nobis servavit. - Sub num. 2. auctor paginas duas, sc. 11. et 12. eiusdem codiois, quibus Encomium continetur, modo photographico exhibet. Apposuit etiam transcriptionem textus hebraici Encomii litteris latinis vocalisatam, et quidem ita, ut ea, quae in textu originali (non punctato) inveniuntur, litteris latinis uncialibus exprimeret, vocalisationem autem ipsam per minuscula simplicissimo modo - sc. per vocales simplices: a, e, i, o, u - exhiberet, nulla ratione habita (ob defectum typorum) diversorum signorum massorethicorum pro vocalibus longis, brevibus necnon brevissimis. - Litteram Aleph per ', Ajinper', dageš f.per duplicationem litterae, prima minuscula, altera unciali expressit; omissis aceteris, que lectori erudito facile patent. - Sub.n.3. versio croatica Encomii ex hebraeo metro enneasyllabo accentuata ponitur, cui sub 4. analysis gramaticalis textus hebraici transcripti sequitur, insertis quibusdam adnotationibus exegeticis necessariis. In analysi ipsa etiam omnes notae marginales ad textum hebraicum Encomii pertinentes, vocalisatae atque in croaticum versae sunt. In fine auctor deductiones quasdam ex argumento Encomii fecit, quarum potissima illa est, statum medicalem, ex voluntate divina, relate ad sanitatem corporalem generis humanis eiusdem necessitatis, digintatis ac valoris esse, cuius relate ad sanitatem animae humanae sacerdotalis est.

Keywords

Hrčak ID:

42392

URI

https://hrcak.srce.hr/42392

Publication date:

5.12.1938.

Article data in other languages: croatian

Visits: 1.651 *