Bogoslovska smotra, Vol. 12 No. 1, 1924.
Original scientific paper
Aleksandar Gahs
Abstract
Scientia religionum in theologia: in relatione ad philosophiam et apologeticam et deinde ad ethnologiam. Praecipuum et communiter agnitum objectum scientiae religionum (hierognoseos) est factum religiosum in genere humano. Et guidem 1° factum religiosum quatenus est factum historicum sui generis generales quasdam conclusiones excitans tres gradus investigationis methodicae exigit: descriptivum, pragmatico-historicum, philosophicum. Unde tres partes hierognoseos habentur: hieragraphia, hierologia, hierosophia.
Ex speciali singularum partium obiecto derivatur: a) universam hierognosin apte convenire cum iis. quae suppeditare vult tractatus in recentiores libros apologeticos insertus: «De religione in genere» ita tamen, ut quaestio de originalitate et transcendentia Cliristianismi ad eam non pertineat. b) Hierosophiam apte convenire cum philosophia religionum partemque alteram hierologiae partim congruere cum psychologia religionum. Igitur in ordine studiorum systematicorum facultatis theologicae locum obtinet inter philosophiam et apologeticam, respectu autem habito propensionum mentis, quas nostrum tempus prae se fert, munere fungi potest utilis praeparationis ad apologeticam. 2° factum religiosum quatenus et pars humanitatis non est alienum a ceteris humanitatis elementis atque adeo ad doctrinam de humanitate pertinet. Quam ob rem hierographia, hierologia, hierosophia arte cohaereant necesse est cum ethnographia et ethnologia generali, psychologia sociali (Völkerpshychologie) et philosophia historiae. 3° Additur conspectus principalium thematum pro systematica et speciali tractatione facti religiosi quatenus est obiectum hierognoseos.
Keywords
Hrčak ID:
43069
URI
Publication date:
12.5.1924.
Visits: 1.184 *