Skip to the main content

Original scientific paper

Janko Penić


Full text: croatian pdf 8.969 Kb

page 17-42

downloads: 323

cite


Abstract

Magnus est valor auctoritatis in educatione populi. Natura enim humana socialis est. Ex societate autem tanquam proprietas necessaria resultat auctoritas, sine qua societas existere non potest. Tam numerosa sunt subiecta auctoritatis in familia, civitate, Ecclesia et societatibus liberis, ut relative parvus sit numerus hominum, qui sine ulla auctoritate inveniuntur. Enumerantur causae destructionis auctoritatis in regionibus nostris: natura humana corrupta, massones, communismus, crisis auctoritatis, ipsa subiecta auctoritatis necnon traditionalis educatio populi nostri in spiritu oppositionis. Omnium causarum ultima maximi momenti videtur esse. Exponitur relatio fratrum: Stephani et Antonii Radić erga auctoritatem. In programmate politico eorum multum aestimatur auctoritas, in praxi autem Antonius auctoritatem saepe crisi subiiciebat. Strenuissima propugnatrix auctoritatis Ecclesia catholica est. Nostris temporibus, sicuti etiam saeculis elapsis, Ecclesia catholica est audacissimus defensor auctoritatis civilis, familiaris et suae ipsius. Ultimo commendantur media ad auctoritatem salvandam atque augendam: imprimis honor debitus Deo, auctoritati supremae, ex-hibeatur, deinde omnes functionares societatum et debita scientia et bonis moribus imbuti sint. Factor magni momenti sunt scholae, et ulterius sincera collaboratio civitatum cum Ecclesia catholica.

Keywords

Hrčak ID:

47539

URI

https://hrcak.srce.hr/47539

Publication date:

23.10.1941.

Article data in other languages: croatian

Visits: 849 *