Ostalo
Dimensio humana Christi in christologia contemporanea
Nikola Bulat
Sažetak
Auctor exponit aliquas opiniones in christologia conteporanea de humanitate Christi et eas comparat cum definitione Concilii Calcedonensis de una persona in duabus naturis in Christo. Aliqui, enim, theologi dicunt Christum-hominem non fuisse conscium suae filiationis divinae, suae deitatis et suae missionis salutaris. Aliqui ita extollunt humanitatem Christi ut, videtur, eius divinitatem negent. Propter has et similes opiniones Commissio internationalis theologica edidit unum documentum (1986) de Conscientia quam Iesus habebat de se ipso et de sua missione. Auctor duas propositiones huius documenti, quae de scientia et conscientia humana Christi agunt, confrontat cum his opinionibus in christologia contemporanea.
Ključne riječi
Hrčak ID:
86059
URI
Datum izdavanja:
15.12.1987.
Posjeta: 1.604 *