Bogoslovska smotra, Vol. 38 No. 1, 1968.
Izvorni znanstveni članak
Marijan Kopić
Sažetak
Problema emigrationis ad extra nonnisi sub aspectu religioso considerat auctor. Quot croaticae gentis filii extra patriam emigrarunt, quot anirnaruin pastores habeant in promptu, statisticis conatur datis fulcire. Varia quae in sua pastorali praxi notatu digna observavit cum in regionibus ex quibus migrant, tum in vita emigratorum extra fines Status, minutiosae analysi subiicit. Vere multa observantur quae animum perturbant, nam graves ac nocivae migrationis consequentiae omnibus patent. Non tamen negandum inter emigratos inveniri quoque tales qui vitae fidei ac morum exemplum praebent admiratione dignum. Nec desunt casus puellas emigratas religiosae vitae conventuali nomen dedisse. Attentis ingentibus necessitatibus curae animarum inter emigratos, auctor invitat omnes ut communi conamine adlaborent, laboremque coordinent, et prtesertim ab Episcopis primos gressus expectat. Quam multa messis, quam pauci operarii in dispersione gentis nostrae! Primo in loco parochorum sacrum officium esto: fideles emigraturos praeparare quoad ea quae vitam fidei spectant, cum emigratis contactum habere, fraterne cum emigratorum missionariis collaborare. Nec auctor parcit suggerere media seu opportunas directivas, quae utinam in praxim deducerentur!
Ključne riječi
Hrčak ID:
40123
URI
Datum izdavanja:
8.10.1968.
Posjeta: 1.498 *