Bogoslovska smotra, Vol. 36 No. 2, 1966.
Izvorni znanstveni članak
Jure Radić
Sažetak
Haec lectio quaerit, qualem partem animarum pastor in efformanda vita liturgica fidelium agat. Maximi momenti est ut ipse sacerdos compertum habeat mysterium liturgicum esse contactum realem hominum cum Deo. Eius conscientia specialis praesentiae Dei sponte in exsequenda liturgia patebit. Sacerdos qui communitati praeest, quae in ecclesia coadunatur, incommunabiles partes agit, ut communio fidelium tamquam unum subiectum realis fiat: Corpus Christi mysticum quod una cum Christo idem opus liturgicum peragit. Oportet populum educare, ut plene conscius suas partes conferat in Christi opere sacerdotali. Concilium Vaticanum II viam patefecit hoc facilius exsequendi quam usque adhuc possibile erat. In regione nostra oportet viribus magis unitis res perficere. Commissio liturgica apud Conferentiam episcoporum impulsum principalem ac directivas in opere actuandae vitae liturgicae fidelium praebere debet.
Ključne riječi
Hrčak ID:
41461
URI
Datum izdavanja:
14.2.1967.
Posjeta: 1.320 *