Bogoslovska smotra, Vol. 36 No. 2, 1966.
Izvorni znanstveni članak
Jordan Kuničić
; Katolički bogoslovni fakultet Sveučilišta u Zagrebu, Zagreb, Hrvatska
Sažetak
In hoc articulo »nova moralis« agitur. Illa quae negat vel quae saltem in dubium vertit moralen traditionalem Ecclesiae. Huius »novae moralis« capita doctrinae afferuntur tum in genere tum in specie. Fontes quoque eiusdem assignantur directi el indirecti. Auctor articuli monet lectores Magisterium Ecclesiae multa minime in favorem huius »novae moralis« protulisse verba, et haec impigre in animum insculpenda sunt, cum sine infallibili duce homo proclivis est exspatiari. Iure optime Ecclesia monet contra exageratos novitatum amatores, nam »nova moralis« quae extrema vel radicalis nuncupatur, dogmata quoque Ecclesiae praesumit crisi subiicere. Multa igitur moralista debet scire antecedenter ut valeat tum neotheologistarum vitare scopulos, tum corrigere quae corrigenda in modo tradendi usualis theologiae moralis veniunt. Verum vult theologiae moralis progressum, qui non omittit procedere iuxta effatum »vetera novis augere« ita ut progressus fiat »eodem sensu eademque sententia«, secundum quod dogmatum progressus intellegitur.
Ključne riječi
Hrčak ID:
41462
URI
Datum izdavanja:
14.2.1967.
Posjeta: 1.434 *