Skoči na glavni sadržaj

Izvorni znanstveni članak

Theologia ancilla Ecclesiae — Praesentatur Congressus internationalis theologiae Concilii Vaticani II

Bonaventura Duda ; Katolički bogoslovni fakultet Sveučilišta u Zagrebu, Zagreb, Hrvatska


Puni tekst: hrvatski pdf 7.035 Kb

str. 661-678

preuzimanja: 404

citiraj


Sažetak

Theologia ancilla Ecclesiae — Praesentatur Congressus internationalis theologiae Concilii Vaticani II. In prima parte, Auctor intio suam facit animadversionem P. Congar iuxta quern hic Congressus pretiosam experientiam omnibus praebuit quae saepius renovanda et utpote capax theologiae actuali magnum emolumentum procurare: ut theologi sese mutuo cognoscant, libere inter se problemata agitent quaerendo solutiones convergentes totius complexus quaestionum theologicarum. Finis huius Congressus fuit ut omnes theologi insimul congregati conscientiam acutam percipiant quod eis munus iniunctum est in opus deducendi fructus istius Concilii. Haec multimode illustrata sunt a Propraefecto S. Congreg. de seminariis Mons. G. Garrone. Tangit deinde Auctor magnum opus peractum ab iis qui Congressui apparando labores consecraverunt inter quos eminet, non solum quia noster est, P. Paulus Melada OFM, secretarius Consilii exsecutivi. Enurnerantur omnes e Jugoslavia, praesertim e Croatia et Slovenia ibi praesentes, circa 30, ita ut nostra »repraesentatio« relative maxima fuit. Decem themata in Congressu pertractata enumerantur ita ut praecipua attentio consecretur sectioni de praesentia Christi in communitate cultus ubi ipse relator suam fecit communicationem. — In parte altera Auctor summa diligentia enumerat praecipuas ideas directrices quas Summus Pontifex theologis, immo theologiae postconciliari dedit: de dialogo interno in Ecclesia (et inter theologos) qui praecedit dialogum Ecclesiae cum mundo; de normis renovandae theologiae sequendo ipsum spiritum et programma Concilii (theologia debet esse: biblica — dialogalis — religiosa — pastoralis — theologicoanthropologica — oecumenica); efferantur novae relationes inter theologos et diversas scholas (unitas — libertas — caritas). Maxime ponderantur illa quae Paulus VI dixit in sua Allocutione de relatione theologiae ad Magisterium et ad Ecclesiam (theologia debet esse docilis discipula et diligentissima collaboratrix Magisterii). Extolluntur ea quae dicta sunt de spiritu totius laboris theologici: spiritus servitii — communitarietatis — mutui amoris et aestimationis. Hisce ductus Auctor applicat ad theologiam, relate ad Ecclesiam, illa quae traditio dicit de philosophia relate ad theologiam: theologia nempe est ancilla Ecclesiae (et quidem cum Magisterii tum totius corporis fidelium). Hoc est quod in primo fasciculo novae ephemeridis »Concilium« in praefatione ut idea directrix extollebatur: nempe theologiam concipiendam esse in spiritu diakoniae.

Ključne riječi

Hrčak ID:

41372

URI

https://hrcak.srce.hr/41372

Datum izdavanja:

4.4.1967.

Podaci na drugim jezicima: hrvatski

Posjeta: 966 *