Bogoslovska smotra, Vol. 39 No. 4, 1969.
Izvorni znanstveni članak
Jordan Kuničić
; Katolički bogoslovni fakultet Sveučilišta u Zagrebu, Zagreb, Hrvatska
Sažetak
Finis huius articuli clarus, nec difficilis obtentu. Ex encyclica Pii XI, quae CASTI CONNUBII audit, item ex operibus Pii XII quae Paulus VI in notulis ad enc. HUMANAE VITAE adducit, auctor doctrinam de »principio totalitatis« colligit. Merito hanc doctrinam non solum fecundam sed et fecundatam dicit. Multos rectos modos hoc principium assumendi memorat, alios affert falsos. Recte assumitur principium in conceptu paternitatis creativae, hominis considerati sub aspectu morali, religioso, in mente divina explicata per leges structurales humanae naturae, in actu matrimoniali, in amore matrimoniali etc, falsos alios dicit vgr. defendendo contraceptionis usum unilaterali consideratione hominis. Sic habemus hoc principium passum esse evolutionem vel maiorem explicationem, quod pro progressu scientiae moralis maximi momenti est. Supra omnes aspectus totalitatis unus eminet: conceptus christiani integrailis seu totalis, nam hic aeternos quoque valores comprehendit, sine quibus homo manet mancus, non completus.
Ključne riječi
Hrčak ID:
37559
URI
Datum izdavanja:
22.4.1970.
Posjeta: 1.627 *