Skoči na glavni sadržaj

Izvorni znanstveni članak

Zvonimir Bono Šagi ; Hrvatska kapucinska provincija sv. Leopolda Bogdana Mandića, Zagreb, Hrvatska


Puni tekst: hrvatski pdf 3.077 Kb

str. 39-46

preuzimanja: 331

citiraj


Sažetak

Dies dominica memoriale resurrectionis Jesu Christi necnon pignus salutis et spei nostrae in vitam futuram non tam praeterita commemorat quam maxime cummunitatem Christifidelium circa et in Christo resurgente et nunc vivente in celebratione eucharistiae congregat. Communitatem ecclesialem auctor utpote communitatem speciali indole praeditam considerat:
est communitas Chrislifidelium fide in Christum, caritate ac fraternitate inter se et cum Christo conjuncta quae ut talis die dominica eucharistiam celebrando unionem cum Christo iniit. Talis communitas Christifidelium ibi adest ubi structura fundamentalis Ecclesiae existit, ubi homines nomine Christi congregantur, vi interna aliquid faciunt et producunt, quae omnia solum in paroecia fieri possunt. Tempore praeterito paroecia magis territorialiter ac modo administrativo considerabatur, hodie vero aecentus iterum ponitur in communitate in aliquo loco congregata missam celebrandi et activitatem missionariam sumendi. Sacerdos hac in communitate partes primas certo habet: sacerdos organizator et animator huius communitatis fit, distribuendo officia singulis membris huius communitatis et se ipsum omnino in servitium communitatis tradendo. Actio communis et coordinata (travail d'equipe) omnio necessaria est, sed eius natura adhuc determinari debet.

Ključne riječi

Hrčak ID:

41640

URI

https://hrcak.srce.hr/41640

Datum izdavanja:

15.6.1970.

Podaci na drugim jezicima: hrvatski

Posjeta: 1.071 *